![]() |
|---|
[92257] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 1 co.
Responsio.
Dicendum quod sicut dicit Commentator in secundo physicorum omne
quod est ad utrumlibet omne quod est indeterminatum ad multa in quantum
huiusmodi est in potentia. Cum ergo omne nihil agat
secundum quod est in potentia sed secundum quod est in actu, ex eo quod est
indeterminatum ad multa non egreditur aliqua actio, et propter hoc dicit
Commentator in secundo physicorum quod ex eo quod est ad utrumlibet nihil fit.
Ad hoc ergo quod aliquid tale operationem educat, per aliquid additum oportet
quod ad unum determinetur. Quod autem aliquid determinetur ad aliquam
operationem contingit dupliciter. Uno modo ex aliquo superiori movente, sicut
instrumentum ab artifice movetur ad aliquam operationem determinate; vel ita
quod in instrumento non sit aliqua dispositio repugnans motui quo movetur ab
agente, vel quod in eo sit dispositio ad contrarium, sicut quando grave
instrumentum movetur sursum. Alio modo ex aliqua forma inhaerente, sicut in his
quae agunt ex seipsis. Sciendum ergo quod potentiae quibus actus humanos
exercemus, et cognitivae et affectivae, sunt non determinatae ad unum, sicut
patet de intellectu possibili et voluntate et aliis huiusmodi. Et quia supremae
potentiae non possunt determinari ad unum ex aliquo superiori, oportet quod
determinentur ex aliqua forma inhaerente; et propter hoc intellectus
determinatur per species intelligibiles et per lumen intellectus agentis,
secundum quod ex eis constituitur habitus principiorum et primorum
intellectorum et sine hoc habitu non potest in aliquem actum exire. Sed
vires inferiores aliquando determinantur ad actus proprios per hoc tantum quod
sunt motae a superioribus, sicut quando aliquis non habens habitum scientiae
considerat aliquid eorum quae ad scientiam pertinent naturali habitu (sicut
dicit philosophus in primo elenchorum quod etiam idiotae dialectica utuntur), et
sicut aliquis non habens habitum fortitudinis facit actum fortem ex ipso
dictamine rationis. Sed quia in ipsis inferioribus potentiis est aliqua
contraria inclinatio ad ea ad quae moventur ex superioribus (sicut in ratione
propter imaginationem ex qua contingit falsitas, est inclinatio ad quaedam quae
videntur et tamen sunt contraria intellectui principiorum, et similiter in
irascibili et concupiscibili est inclinatio ad contraria eorum ad quae movet
voluntas rationis, scilicet ad bona sensibilia), ideo accidit impedimentum in
istis operationibus, et quandoque error, sicut ex obliquitate instrumentorum. Et
ideo oportet quod similitudo superiorum potentiarum imprimatur et quasi
sigilletur ut forma quaedam in inferioribus potentiis, et tunc inferiores
potentiae etiam ex se ipsis habent determinationem ad actus ad quos movent
superiores. Et sic illae actiones efficiuntur eis connaturales et non accidit
impedimentum nec error in perficiendo dictos actus, sed subito et delectabiliter
perficiuntur. Et hae formae sunt habitus.
[92258] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 1 ad 5
Ad quintum
dicendum quod sicut supra dist. 14 dictum est, in habitibus cognitivis non solum
requiritur species intelligibilis sed etiam lumen intellectus agentis quo
intellectus possibilis vel ratio perficitur ad opus, et similiter in affectivis
potentiis requiritur aliqua qualitas quae ad opus perficiat, quamvis non
species.
[92259] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 2 co.
essentiam autem
alicuius rei intellectus noster tripliciter cogn-
comprehendit. Uno modo comprehendit essentias rerum sensibilium quae cadunt in sensum depurando ab abstrahendo ab omnibus individuantibus (...).
[92260] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 2 a. 1 ad 1
Ad primum ergo
dicendum, quod fides dicitur substantia, non quia sit in genere substantiae, sed
quia quamdam proprietatem habet substantiae: sicut enim substantia est
fundamentum et basis omnium aliorum entium, ita fides est fundamentum totius
spiritualis aedificii. Et per hunc modum dicitur etiam quod superficies est substantia color- lux est hypostasis coloris,
quia in natura lucis omnes colores fundantur.
[92261] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 2 a. 5 ad 2
Ad secundum
dicendum, quod fundamentum dicitur in spiritualibus metaphorice ad similitudinem
fundamenti materialis. Potest autem ista similitudo attendi quantum ad duo:
scilicet quantum ad ordinem, quia fundamentum praecedit alias partes; et etiam
quantum ad virtutem fundamenti, quia fundamentum totum aedificium sustentat:
quorum utrumque per similitudinem in fide invenitur: quia ipsa omnibus aliis
naturaliter prior est, et aliae in ipsa firmantur: quia sine ipsa, impossibile
est placere Deo, Hebr. 11. Fortitudo autem dicitur fundamentum quantum ad
alterum, inquantum scilicet spirituale aedificium contra adversa firmum reddit;
humilitas contra prospera; sed timor et ordine prior est his quae ad affectum
pertinent in quantum per eum fit recessus a malo, sed tamen fidem sequitur, quae
ostendit quid timendum sit; et iterum firmitatem praestat contra peccatorum
impugnationem, quia qui timet Deum recedit a malo, Eccli.
[92262] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 3 a. 2 co.
Responsio.
Dicendum quod sicut supra dictum est, habitus ad hoc sunt necessarii ut
potentiae quae non sunt determin- indifferenter se habent ad multa per potentiam naturam non sunt determinatae ad unum actum bonum perfectum determinentur per
habitum. Contingit autem quandoque quod inferior potentia non est determinata ad
illum actum bonum perfectum sed
superior (...).
[92263] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 arg. 1
Videtur quod non
omnis virtus in nobis sit habitus: omne enim quod est, habet virtutem ad hoc
quod sit, vel semper vel in tempore determinato, ut dicitur in primo caeli et
mundi. Sed virtus qua aliquid est non est habitus, immo forma sua substantialis.
Ergo non omnis virtus est habitus.
[92264] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 arg. 2
Praeterea.
Corpus nostrum, cum in eo abundet terra, est gave. Sed omni gravi est virtus qua moveatur
deorsum, ut dicitur in secundo caeli et mundi, et haec est sua gravitas. Ergo
gravitas est virtus quaedam et non est habitus, ergo idem quod prius.
[92265] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 arg. 3
Praeterea. Vis
videtur idem esse quod virtus. Sed potentiae animae dicuntur vires. Ergo possunt
dici virtutes. Ergo non omnis virtus in nobis est habitus.
[92266] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 arg. 4
Praeterea. Non
laudamur neque meremur nisi propter virtutes.
Sed non laudamur
neque meremur ex hoc quod sumus habiles ad aliquid faciendum sicut neque ex hoc
quod sumus potentes, sed ex hoc quod agimus. Ergo sicut potentia non est virtus,
ita nec habitus sed solum actus.
[92267] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 arg. 5 Praeterea. Virtus est circa difficile, ut dicitur in secundo Ethicorum. Sed omnis habitus tollit difficultatem. Ergo habitus non potest esse virtus, sed magis actus qui non est ex habitu.
[92268] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 s. c. 1 Sed contra est quod Augustinus dicit quod virtus est bona qualitas mentis, sed omnis qualitas mentis est habitus, ergo virtus est habitus.
[92269] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 s.
c. 2
Praeterea. Hoc
patet per philosophi diffinitionem in secundo Ethicorum, ubi dicit quod virtus
est habitus voluntarius vel electivus, et cetera.
[92270] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 s. c. 3 Praeterea. Actus virtutum non sunt in dormiente, sed sunt ibi virtutes, ergo virtutes non sunt actus sed habitus.
[92271] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 co.
Responsio.
Dicendum quod nomen virtutis secundum primam sui impositionem videtur in quandam
violentiam sonare; unde dicit philosophus in tertio caeli et mundi quod motus
accidentalis, idest violentus, est qui est a virtute non cum auxilio naturae, et
sic sumitur in Ps. qui confidunt in virtute sua et cetera. Sed quia non
potest aliquid alteri violentiam inferre nisi per potentiam perfectam per quam
agat et non patiatur, inde tractum est nomen virtutis ad significandum omnem
potentiam perfectam, sive qua potest in se ipso stare, sive qua potest operari;
et sic dicitur in primo caeli et mundi quod virtus est ultimum potentiae et
mensuratur ex hoc quod maxime potest, sicut dicitur virtutem suam ponere ad
levandum pondus qui non potest ultra ferre. Et quia mala operatio contingit ex
defectu potentiae agentis, ideo ultimum potentiae est ut actum bonum educat; et
propter hoc dicit philosophus in secundo Ethicorum quod virtus est quae bonum
facit habentem et bonum opus reddit, et in secundo VII
physicorum quod est dispositio perfecti ad optimum, scilicet in quod potest.
Virtus autem humana erit quae perfici--- potentiam
humanam ad actum perfectum, --- enim virtutibus
loquimur.
Quia autem
potentiae rationales humanae ut ex
praedictis patet non sunt perfectae ex habitu non possunt
in actum perfectum nisi per habitum, ideo habitus ut prius
dictum est, ideo virtutes potentiarum sunt ipsi habitus quibus disponuntur perficiuntur ad actus illos, et non sunt virtutes
ipsi actus, quia virtutis nomen dicitur per ordinem ad aliud sicut et nomen
potentiae, actus autem non est ordinatus ad aliud in quantum huiusmodi.
[92272] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod virtus essendi dicitur virtus secundum quod per eam aliquis potest
stare in se ipso ne corrumpatur, virtus autem secundum quod nunc loquimur de
virtutibus, est secundum quam aliquis potest facere perfectam operationem et
stare in illa.
[92273] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 ad 2
Ad secundum
dicendum quod gravitas potest dici virtus, sed non est ad operationem quae est
hominis in quantum homo; et ideo de tali virtute non loquimur hic.
[92274] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 ad 3
Ad tertium
dicendum quod potentiae animae possunt dici vires vel virtutes in quantum
perficiunt potentias corporales ad actus qui exercentur per organa, sed sic non
loquimur hic de virtute.
[92275] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 ad 4
Ad quartum
dicendum quod actibus laudamur et meremur;
sed totam illam
bonitatem ex qua sunt laudabiles actus vel meritorii, causant in eis habitus et
non potentiae sufficienter. Et ideo habitus dicuntur virtutes, et non
potentiae.
[92276] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3 ad 5 Ad quintum dicendum quod virtus dicitur esse circa difficile quod habet difficultatem ex natura rei; quod tamen propter virtutem fit facile operanti, et delectabile.
[92277] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 1 a. 3
qc. 1 nota 1
virtus
essendi
vis idem quod
virtus
in naturalibus
ipsae potentiae dicuntur virtutes
[92280] Priora Super Sent., lib. 3 d. 23 q. 3 a. 1
qc. 1 co.
Responsio.
Dicendum ad primam quaestionem quod in agentibus ordinatis agentia
inferiora agunt propter finem intentum fines agentium secundorum
ordinantur ad finem agentis primi, sicut totum universum ordinatur ad bonum quod
Deus est, ut philosophus dicit in XJ Metaph., quasi exercitus ad bonum ducis.
Finis autem habet duplicem ordinem ad ea quae sunt ad finem: est enim prius
natura et posterius in adeptione. Et ideo actio primi agentis est et prior et
posterior. Prior in movendo, quia actiones omnes secundorum agentium fundantur
super actione primi agentis, quae cum sit una communiter omnes firmans,
specificatur eius effectus in hoc et in illo secundum exigentiam illius, sicut
uno praecepto ducis praecipientis bellum unus accipit gladium, alius parat
equum, et sic de aliis; et sic etiam esse quod est commune omnibus et
specificatur diversimode in diversis attribuitur a philosophis actioni primae
causae. Est autem posterior in coniungendo ordinando utendo illi- aliorum actibus ad
finem proprium, et sic e converso actio primi agentis est formalis
et completiva respectu prio- omnium
praecedentium actionum. omnes actiones pri- aliorum
agentium modificantur per actionem primi agentis. Cum ergo in viribus animae
voluntas habeat --- locum primi motoris, eo quod eius
obiectum est finis, actio eius est prior quodammodo actibus aliarum virium in
quantum imperat eos, et est posterior in quantum utitur eis. Et ideo actus
voluntatis uno modo specifica- accipit modum
et determinationem ex viribus inferioribus, secundum quod intellectus
exequitur imperium eius credendo, irascibilis abstinendo ab ira, et sic de
aliis; alio vero m- et haec est modificatio determinatio seu formatio actus
est secundum speciem rationem potentiae. Alio
vero modo actus uniuscuiusque potentiae recipit modum ex actu voluntatis, et sic
illud quod ponitur relinquitur ex
voluntate in actibus aliarum potentiarum est fo-. Alio vero modo actus
aliarum virium modificantur ex voluntate in quantum imponit eis modum secundum
quem congruunt ad usum quo utitur eis in finem, et iste modus quem voluntas
imponit, formaliter se habet ad actum illius potentiae. Patet ergo ex dictis
quod, cum credere sit actus intellectus secundum quod est motus a voluntate,
quod habet duplicem formam: unam ex natura potentiae quae exequitur imperium
voluntatis secundum modum suum, et ex hac forma fides habet rationem fidei;
aliam vero formam habet ex voluntate secundum hoc quod voluntas utitur isto actu
in finem suum, et ex hac forma fidei actus habet quod sit bonus in ordine ad
finem quia autem et respectu huius formae prima forma
materialis est. Quia autem caritas voluntatem perficit in ordine, ideo per modum
istum fides per caritatem formatur, sicut et aliae virtutes quae imperium
voluntatis sequuntur.
[92281] Priora Super Sent., lib. 3 d. 25 q. 2 a. 2
qc. 2 co.
et si aliquis
praedicato- instructorem non haberet, Deus illi revelaret
si quod in se est faceret nisi ex culpa sua removeret.
[92282] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 1 a. 1 co. Responsio. Dicendum quod spes ad appetitum pertinet, cum attendat rationem boni, ut in littera dicitur. Sciendum autem quod ea quae ad appetitum pertinent praecipue sensitivum quadrupliciter differre inveniuntur septem modis. Primo --- quod potest significari motus appetitivae virtutis simpliciter, non consignificando aliquam dispositionem relictam in appetente ex actione appetibilis in appetitum, vel potest significari cum dispositione illa, et quantum ad hoc differt appetere ab omnibus aliis. Secundo --- quod dispositio consignificata relinquitur ab appetibili vel secundum rationem bonitatis et convenientiae tantum, sicut amare, gaudere et huiusmodi, vel secundum ammixtionem difficultatis ad bonitatem et convenientiam, in quo consistit ratio ardui, sicut sperare audere et confidere. Tertio ex hoc quod dispositio consignificata in actu appetitus relinquitur ab appetibili secundum quod est apprehensum, sicut concupiscere et desiderare, vel secundum quod est realiter coniunctum, sicut gaudium et delectatio. Quarto ex hoc quod illud appetibile apprehendens appetibile vel est in motu ad ipsum appetibile, sicut concupiscere et desiderare, quod est rei non habitae, ut dicit Augustinus, vel est quasi in termino iam habens illud quod appetit, et sic ex apprehensione boni habiti causatur amor. Quinto ex hoc ex differentia boni et mali, sicut differt amor et odium, gaudium a tristitia, spes a timore. Sexto secundum simplex et compositum ex hoc quod in nomine passionis importatur excessus, sicut audacia, praesumptio et voluptas, vel passio sine excessu significatur, sicut delectatio, amor et huiusmodi. Septimo secundum simplex et compositum, sicut ira differt a tristitia; tristitia enim est simplex passio ex coniunctione convenientis nocivi, sed dolor
[92283] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 1 a. 3 co. 1
(...). Passionum
ergo in concupiscibili existentium quaedam causantur ex hoc quod
appetibile est praesens in apprehensione, quaedam autem ex hoc quod est praesens
secundum rem. Eorum autem quae sunt praesens causantur ex apprehensione appetibilis, quaedam autem ex ipso
appetibili praesente. Quae autem causantur ex apprehensione appetibilis, vel
causantur ex apprehensione ipsius nondum habiti, vel iam habiti. Ex quibus
colligitur tria esse genera passionum quae in concupiscibili sunt, quorum
unumquodque ulterius dividitur per bonum et malum. Passio ergo prima concupiscibilis causata ex apprehensione boni nondum habiti
est concupiscentia vel desiderium; passio vero secunda causata ex apprehensione mali nondum habiti innominata
est, dicatur autem fuga vel vitatio; passio vero tertia causata ex apprehensione
boni habiti est amor, cui contrariatur quarta quae est odium; passio vero quinta
causata ex apprehensione ipso appetibili praesente est
delectatio vel gaudium; passio sexta vero est contraria,
quae est dolor vel tristitia. Sciendum tamen quod bonum quod oportet esse
secundum rem praesens ad delectationem est duplex: unum est ipsa res naturae
quae est conveniens sensui, vel e contrario, et ex hoc causatur delectatio
naturalis; et quia res non coniungitur nobis per aliquem sensum nisi per gustum et tactum, ideo delectatio et dolor
et gustum ut est quidam tactus, ideo dicit Avicenna quod solae delectationes
tactus sunt simpliciter delectationes, et Aristoteles dicit quod circa eas
tantum est temperantia et continentia; et harum delectationum est proprie
concupiscibilis. Aliud est ipsa operatio conveniens potentiae animae, et hae
dicuntur delectationes animales, et hae inveniuntur in omnibus potentiis. Primae ergo dicuntur tantum delectationes et dolores, sed secundae
dicuntur In primis ergo convenit doloris et delectationis nomen, in
secundis autem magis gaudii et tristitiae. Laetitia autem (...).
[92284] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 1 a. 3 co. 2
Earum autem
passionum quae in irascibili sunt, per se loquendo non est invenire aliquas quae
causentur ex ipsa re praesente vel ex apprehensione eius iam habitae, ut dictum
est, nisi mediante concupiscibili, quia cum irascibilis sit quasi
vindex concupiscibilis, laesivum praesens quod facit passionem ad quam
defendendam et roborandam irascibilis ordinatur. Passio
ergo quae est in irascibili distinguitur sic: quia vel
uno modo causatur ex apprehensione rei nondum habitae, vel
bonae quae difficulter habetur, et sic est spes, vel malae
et sic est timor quae difficulter vitatur, et sic est
timor. Alio Et hae passiones sunt simpliciter ipsius irascibili. Alio modo causatur
passio in irascibili ex passione relicta in concupiscibili ex praesentia sui
appetibilis; irascibilis autem servit concupiscibili et in bono et in malo: in
bono ut propter difficultatem non dimittatur, in malo ut propter
difficultatem non obstante difficultate resistatur. Ex quo autem
appetibile iam praesens est
[92285] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 2 a. 1 co.
Responsio.
Dicendum quod de ratione virtutis strictissime acceptae, secundum quod
communiter in usu est nomen virtutis, tria quatuor requiruntur. Primum est quod actus ad quem
perficit ille habitu- pertineat ad aliquam potentiam rationalem vel per
essentiam vel per participationem; alias non esset virtus
humanaum quid. Secundum est quod determinet
potentiam ad unum importet ordinet potentiam ad
aliquid ad quod est secundum se
ordinatum. bonum illius potentiae; alias hominis;
alias non esset bona qualitas. Tertium est quod determinet potentiam ad illud
unum, faciens in ea inclinationem ut in ipsum tendat per modum naturae; alias
non esset habitus. Quartum est ut actus eius dependeat ex
volun- praesupponat actum voluntatis, vel includat; alias non esset
meritorius, cum principium merendi sit in voluntate. Haec autem quatuor in spe
inveniuntur. Cum enim, ut ex dictis patet, non pos- sit vel
in irascibili, quae est rationalis per participationem, vel in affectu
intellectivae partis quod est quaei
pertinet ad partem rationalem per essentiam, constat quod spes est in potentia
aliquo modo rationali. Ordinat etiam potentiam ad id quod est optimum homini,
quia est expectatio futurae beatitudinis. Similiter etiam spes etiam de ratione
nominis ponit importat quandam inclinationem determinatam
in aliquid, secundum quod addit certitudinem supra expectationem. Praesupponit
etiam vel includit voluntatis actum, quia nullus sperat nisi quod vult, cum spes
sit de bono aestimato. Unde patet quod spes virtus est.
[92286] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 2 a. 1 ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod nulla passio potest esse neque virtus neque vitium neque donum
neque fructus. Unde nomina passionum quae ad virtutes
praedicta extenduntur, aequivoce sumuntur secundum quod significant passionem et
secundum quod significant virtutem vel vitium. Ratio autem praedictae
extensionis nominum est duplex. Quandoque enim virtus, quae est in medio
passionum, magis appropinquat ad unam passionem quam ad aliam, sicut fortis
magis habet actum similem audaciae quam timori; et ideo ipsa virtus fortitudinis
quandoque dicitur audacia, et oppositum vitium dicitur timor, et similiter
vitium oppositum le- mansuetudini dicitur ira. Aliquando
vero contingit ex hoc quod nomina passionum sensitivae partis, ut prius dictum
est, transumuntur ad significandum actus voluntatis; unde habitus perficientes
ad actus voluntatis nominantur nominibus illarum passionum ex quarum
similitudine actus voluntatis nomina sortiuntur, et ita est de spe et amore.
Unde accidit quatuor principalibus passionibus quod nomine unius nominetur
virtus vel donum vel vitium vel fructus.
[92287] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 2 a. 2 arg. 2 Praeterea. Virtus theologica habet idem pro obiecto et fine. Sed obiectum spei est arduum, quod non potest habere rationem finis, quia habet bonitatem ordinatam ad aliud, ut supra dictum est. Ergo spes non est virtus theologica.
[92288] Priora Super Sent., lib. 3 d. 26 q. 2 a. 2 ad 2 Ad secundum dicendum quod arduum dicitur aliquid habens difficultatem. Nulla autem res dum postquam habetur difficultatem habet. Unde obiectum spei est finis secundum quod nondum habitus, sicut et obiectum fidei est primum verum nondum visum. Fides ergo et spes sunt de eo quod est finis ultimus secundum rem, sed non sub ratione illa prout est finis ultimus sed in quantum est obiectum operationis antequam perveniatur ad ipsum. Operatio autem quae est circa finem antequam perveniatur ad ipsum, ordinatur ad operationem quae est de fine cum perventum ad ipsum fuerit; et ideo obiectum fidei et spei, quantum ad rationem quam habet ex natura rei, non ordinatur ad aliud, sed quantum ad rationem quam habet ex comparatione eius cuius est finis ad ipsum, quia finis non habitus in quantum huiusmodi ordinatur ad finem non habitum, et verum non visum in quantum huiusmodi ordinatur ad verum visum, quamvis res sit eadem utrobique.
[92289] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 1 a. 2 s.
c. 4
Praeterea. Operatio concupiscibilis praesupponit rationem sui obiecti
sicut et operatio cuiuslibet alterius potentiae. Sed obiectum concupiscibilis
est bonum. Ergo ad motum concupiscibilis praesupponitur quod illud quod
concupiscitur sit bonum et ei qui concupiscit Praeterea. Obiectum
concupiscibilis est bonum aut ergo bonum sub ratione qua est bonum
concu- concupiscenti conveniens; aut ergo sub ratione qua est conveniens
concupiscibili, aut prout est conveniens communiter concupiscenti. Si primo
modo: bonum autem unicuique potentiae conveniens est per comparationem ad suum
actum, sicut bonum conveniens visui quod est bonum ad videndum. Ergo obiectum
concupiscibilis non erit bonum sub alia ratione nisi quia est bonum ad
concupiscendum. Sed per prius desideratur illud ad quod aliquid est bonum quam
quod est bonum ad illud, sicut finis his quae sunt ad finem. Ergo per prius
concupiscibilis concupiscit se concupiscere quam illud quod est bonum ad
concupiscendum. Sed actus simpliciter tendens in obiectum praecedit reflexionem
actus super actum. Ergo prius naturaliter concupiscit aliquod bonum quam
concupiscat se concupiscere, sicut prius naturaliter video quam video me videre;
ergo bonum sub ratione qua est bonum ad concupiscendum non est principaliter
obiectum concupiscibilis sed bonum quod est absolute conveniens concupiscenti.
Sed quicquid est bonum secundum unamquamque potentiam est concupiscenti
conveniens. Ergo appetere bonum uniuscuiusque potentiae pertinet ad
concupiscibilem, et eadem ratione amor. Et ita amor non erit nisi in
concupiscibili.
[92290] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 1 a. 3 ad 2
Ad secundum
dicendum quod amor bonum est perfectio appetentis in
quantum conveniens est sibi secundum quamcumque partem eius, et est etiam
perfectio appetitus in quantum est obiectum eius. Unde bonum informat et ipsum
appetentem secundum illam partem secundum quam est sibi conveniens, et sic
causatur delectatio; unde consequitur coniunctionem rei, ut dictum est. Informat
etiam bonum appetitum, et sic causatur amor. Unde supra dictum est quod
consequitur apprehensionem, loquendo de amore in cognoscentibus, in quibus
proprie invenitur. Et quia appetitus rei praecedit, ad minus in via generationis
consecutionem ipsius.
Quandoque autem delectatio praecedit ordine naturae (sicut finis ea quae sunt ad
finem), quando aliquid propter delectationem suam amatur, et secundum hoc
delectatio causa est amoris. Sed hoc accidit quia in his quae amantur propter
delectationem, delectatio ipsa amatur principaliter, non illa quae delectant, et
tunc delectatio accipitur ut quoddam bonum quod est obiectum amoris. Sed quia
non solum delectatio habet rationem boni, ideo contingit aliquid aliud amari
quam delectationem, et tunc res delectans est finis amoris, non ipsa delectatio,
quia amans transformat magis se in amatum quam e converso; delectatio autem est
effectus amati convenientis in amato quando iam coniunctum est ei, unde ipsam
non quaerit qui vere aliquid amat, sed ipsum amatum. Est etiam
amor vehementior passio quam delectatio. Et ita amor aliquo modo semper
praecedit et causat delectationem, delectatio autem quandoque per accidens
causat amorem et praecedit ipsum. Unde amor simpliciter prior est.
[92291] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 1 a. 4 ad 2
Ad secundum
dicendum quod perfectum et imperfectum possunt dupliciter considerari: vel in
uno aliquo, et sic perfectum praecedit imperfectum natura sed imperfectum
praecedit duratione vel in via generationis, vel possunt considerari
simpliciter, et sic perfectum etiam in via generationis et durationis praecedit
qui omne imperfectum ab aliquo
perfecto exordium sumpsit. Consideratio ergo voluntatis et intellectus in
quantum sunt proprietates quaedam eius in quo sunt, est consideratio ipsorum
secundum esse eorum et etiam hic non attenditur nisi ordo naturae; unde secundum
hoc intellectus et perfectior et prior naturaliter est quam voluntas.
Consideratio vero eorum secundum ordinem ad actus est consideratio quasi in via
generationis; et sic intellectus humanus est prior
voluntate humana, sed sequitur voluntatem divinam ordinantem ipsum ad suum actum
naturalem per appetitum naturalem ei inditum.
[92292] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 1 a. 4 ad 12
Ad XIJ dicendum
quod hoc quod voluntas non cogitur, ex hoc contingit quod tenet
gradum ultim- primum habet
infinitatem quandam in inclinatione ad res alias, unde operatio sua non ---terminatur per
aliaud, quod est cogi, sed ipsa determinat operationes
aliorum, quod est movere omnes alias potentias; et in hac consideratione dictum
est quod voluntas intellectum excedit.
[92293] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 1 a. 4 ad 13
Ad XIIJ dicendum
quod amor proprie loquendo non est nisi in illis in quibus est cognitio, sed
tamen participative etiam ad alia extenditur, non autem cognitio, quia cognitio inclinatio vel ordo rei ad rem potest
esse, ad quam pertinet amor, potest esse ex alio non
a se ipso, secundum quod dicitur appetitus in carentibus cognitione; essendi autem perfectio non est nisi ex his quae
insunt, et ad hoc pertinet cognitio.
[92294] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 2 a. 1 co.
Sciendum autem quod amor est alicuius rei dupliciter: uno modo alicuius
rei inhaerentis ad quam intellectus se
trahit affectus ut ipsam participet, sicut quod quis amat dulcedinem in vino et
delectationem in muliere; et iste amor dicitur concupiscentiae proprie
loquendo. Quia autem amor est unitivus
affectuum informans appetitum ex ipso amato, appetitus
autem ad reim praesentiam ipsam ordinatur includuntur autem ab amore sive dilectione
quaecumque ex necessitate amoris consequuntur. Cum autem amor, ut prius dictum
est, faciat amatum quasi formam amantis appetitus amantis,
oportet eandem proportionem amati existere ad appetitum amantis quae est formae
naturalis ad appetitum naturalem. Forma autem in naturalibus et est terminus
motus in quantum ante consecutionem formae omnia propter ipsam natura operatur
et in ipsa iam habita appetitus naturalis quietatur, et est principium
operationis rei iam habentis formam, quia secundum exigentiam formae res
operatur. Amans autem Amor autem terminatur quandoque ad
ipsum amantem, et alia quae extra se ipsum sunt ad se ipsum retorquet, sicut accidit unde illa quae sicut ea quae
propter delectationem vel lucrum amare dicitur. Unde ea non proprie amat sed se
ipsum, alia vero sibi desiderat, et propter hoc horum amatorum concupiscentia
dicitur; unde amor sui includit concupiscentiam eorum quae propter se diligit
aliquis. Quandoque vero terminatur amor ad aliquid extra se, et tunc amor alia amans alia in illud amatum retorquet; et secundum
affectum, in quantum appetit ei bona quae non habet et congaudet de his quae
habet, et sic includitur in amore benivolentia ad amicum; et iterum secundum
effectum, in quantum ad ipsum bona operatur et se ipsum et sua ei communicat, et
sic includitur beneficentia. Oportet etiam ut amatum efficiatur regula appetitui
in his quae eligit, sicut forma rei naturali, et ex hac parte includitur
concordia in amore, secundum quam aliquis vult et operatur eadem quae amicus in
his quae voluntati subiacent, qua amor ligat, non in opinionibus quae voluntatem
praecedunt, cum sint in intellectu; unde opiniones diversae
eaedem de caelestibus et speculativis non pertinent ad
amicitiam, ut dicitur in IX Ethicorum. Amor autem (...).
[92295] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 2 a. 1 ad 1
Ad primum ergo
dicendum, quod amicitia quaelibet concupiscentiam seu desiderium includit, quia
in amicitia qua amicus amor quo quis diligit amicum in
amantem retorquetur, est concupiscentia illius rei secundum quam amatus in
amantem retorquetur, ut lucri vel delectationis; in amicitia autem qua amor
amantis in amato figitur, est concupiscentia ipsius rei amatae ut se in ipsam
trahat et non e converso. Et ideo amicus concu---scit videre amicum et simul cum
eo conversari, et quamvis ex hoc sequatur maxima delectatio, non tamen amicus ad
hanc delectationem oculum habet principaliter, sed ad rem amatam. Augustinus
ergo in praedicta diffinitione diffinit caritatem secundum statum viae, in qua
Deus est nobis absens; unde per caritatem concupiscimus ei praesentes fieri,
quod fit per visionem. Unde tamquam principale desideratum praeposuit visionem
Dei, et quasi secundarium subiunxit fruitionem.
[92296] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 2 a. 3 ad 5
Voluntas autem
habet bonum pro obiecto, unde quantum in se est, naturaliter est determinata ad
bonum quod est naturae humanae proportionatum. Sed defectus potest esse ex hoc
quod ratio non recte demonstrat bonum, cum voluntas sit boni vel apparentis; vel
ex hoc quod appetitus sensitivus trahitur in id quod est bonum secundum sensum
non autem secundum rationem. Et ideo philosophi non posuerunt aliquam virtutem
in voluntate sicut in subiecto, sed vel in ratione, sicut iustitiam prudentiam, vel in concupiscibili et irascibili, sicut
temperantiam et fortitudinem. Sed finis quem theologi considerant est supra
facultatem naturae, et ideo voluntas secundum suam naturam non est determinata
ad illud; propter quod oportet quod per aliquam virtutem ad illud determinetur.
Et ideo ponunt aliquam virtutem in voluntate sicut in subiecto.
[92297] Priora Super Sent., lib. 3 d. 27 q. 2 a. 4
qc. 4 co.
Et ideo oportet
alias rationes assignare; potest autem huius ratio ex iam dictis haberi duplex.
Una est ex modo suae formationis, quia non formatur nisi per refluxum ab
essentia animae in voluntatem, qui quidem non est per actum
operationem hominis, sed per quandam naturalem consequentiam, sicut etiam
potentiae ab essentia animae progrediuntur. Unde hanc formationem nulla virtus
potest amittere quandiu manet. Sed aliae virtutes formantur mediante caritate,
cuius forma in aliis virtutibus participatur per actum voluntatis. Et quia actus
voluntatis variabilis est per peccatum, ideo ideo aliarum
virtutum formatio impediri potest, non autem caritatis, sed quandocumque est,
formata est.
[92298] Priora Super Sent., lib. 3 d. 29 q. 1 a. 4 nota 1
Corrigendum. De hoc quod potest esse concupiscentia etiam ad
alterum
[92299] Priora Super Sent., lib. 3 d. 29 q. 1 a. 4 co.
Responsio. Dicendum quod ratio mercedis consistit in hoc quod aliquid
operanti redditur; unde consideratio mercedis pertinet ad amorem quo quis bonum
sibi desiderat et ad se retorquet, qui est amor concupiscentiae. Hic autem amor
quo quis amat aliquid retorquendo ad se ordinatur ad amorem quo quis se ipsum
diligit; ex hoc enim quod aliquis se diligit, contingit quod bonum sibi vult et
alia in se ipsum retorquet. Benivolentia autem quam quisque ad se ipsum habet
non excluditur ab illa benivolentia quam quisque habet ad Deum, sed sub illa
consistit et ad illam ordinatur. Et ideo caritas quam aliquis habet ad Deum non
omnino excludit respectum ad mercedem, dummodo principaliter in ipsam non
respiciatur. Responsio. Dicendum quod amor benivolentiae non retorquetur
ab amato in aliquid aliud, sed in ipso amato terminatur. Amor autem alicuius ut
finis in amantem retorquetur, quia amatur in quantum amans per ipsum perficitur;
et ideo amor alicuius ut finis vel merces vel praemium non pertinet ad amorem
benivolentiae, sed ad amorem amicitiae concupiscentiae. Et
ideo ordo benivolentiarum non attenditur secundum rationem finis sed secundum
rationem diligibilis. Ratio autem diligibilis est proprium bonum, quod magis
invenitur in Deo quam etiam in ipso amante, ut ex dictis patet; unde plus
diligitur Deus amore benivolentiae quam ipse amans se ipsum diligat, ut dictum
est. Concupiscentiae autem amor ordinatur ad amorem benivolentiae quam quisque
habet ad se ipsum, et horum amorum gradus accipitur secundum rationem finis,
quia id quod desideratur adipiscendum ut finis summe concupiscitur, illud autem
quod desideratur ut ad finem tanto magis concupiscitur quanto propinquiorus est finis,
vel per similitudinem quam habet ad ipsum, vel in quantum ducit ad ipsum finem
proxime. Unde in hoc etiam ordine amoris Deus in quantum est finis
participandus, prout dicitur etiam merces et praemium et beatitudo nostra, summe
concupiscitur, et alia secundum quod ordinantur in ipsum, nisi sit amor fal- errans. Omnia autem accidentia, ut supra dictum est, non
possunt diligi nisi amore concupiscentiae ut supra dictum
est. Ex praedictis ergo potest patere quod dilectio caritatis quam
habemus ad Deum amorem mercedis non excludit totaliter, quia concupiscentia
mercedis reducitur ad amorem benivolentiae quem quis habet ad se ipsum, queam caritas dilectionis ad Deum non excludit, sed eam sub se
compatitur. Sed si amor mercedis ponatur finis benivolentiae quam quis habet ad
Deum, hoc quodam modo compatitur caritas, quodam vero modo
non patitur; quia ponere mercedem finem am- dilectionis
benivolentiae quem habemus ad Deum contingit dupliciter. Uno --- ita quod ponatur finis dilectionis ex
parte ipsius amati, hoc est dictu ut velim divinum bonum esse et salvari ut mihi
mercedem retribuat; et hoc non patitur caritas, quia iam amor quem habemus ad
Deum poneretur extra rationem benivolentiae, in quantum ad aliud ipsum amatum
ordinaretur. Alio modo ex parte ipsius dilectionis; et quia dilectio ipsa
operatio quaedam est et accidens, et ita amore concupiscentiae amandum, potest
ista actio referri in mercedem sicut in finem; non autem in mercedem temporalem
sed in mercedem quae est ipse Deus, alias bona operatio minus amaretur quam
bonum temporale. Sic ergo patet quod caritas Dei compatitur secum amorem
mercedis, non ita quod merces ponatur finis amati, sed quod ponatur finis amoris
et omnium quae propter amantem amantur. Et quamvis non compatiatur mercedem
temporalem sicut finem bonorum spiritualium, compatitur tamen eam sicut finem
bonorum aliorum, secundum quod unum temporale est finis alterius.
[92300] Priora Super Sent., lib. 3 d. 31 q. 1 a. 1 co.
Solutio autem
probationis est quam philosophus ibidem ponit. Sicut enim scientia est circa
aliud quam operatio peccati, quia scientia circa universalia, operatio autem
circa particularia, ita etiam caritatis obiectum proprium est incommutabile
bonum, peccati autem bonum commutabile. Scientia autem vincitur a peccato in eo
quod affectio alicuius delectabilis secundum sensum, ut luxuriae vel alicuius
huiusmodi quae connaturalis est nobis, insurgens, secundum quod aliquam speciem
boni habet non invenit scientiam resistentem, quia vel non considerat quis vel
sua consideratio in universali et in speculatione consistit; et hoc non est ex
defectu scientiae sed ex defectu eius qui habet scientiam, in quantum scientia
non utitur secundum quod potest ea uti. habet enim facultatem virtutem Et quia ratio
universalis ad particulare opus non deducitur, ideo in particulari non invenitur
alia ratio boni nisi quam affectio concupiscentiae facit. Et propter hoc ratio,
secundum hoc quod invenit de ratione boni, eligit et errat in electione; et haec
est ignorantia qua omnis malus ignorans est. Similiter etiam quia caritas
vehementius diligit (...).
[92301] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 pr.
Hic est duplex
quaestio: prima de ipsis virtutibus, secunda de causis
his quae circumstant virtutumes. Circa
primum quaeruntur VJ: primo utrum istae virtutes quae hic
enumerantur sint morales virtutes, et qualiter morales virtutes ab
intellectualibus distinguantur ab aliis generibus virtutum, secundo utrum
sint virtutes ab invicem distinctae,
tertio de actibus propriis earum, quarto
tertio utrum istae virtutes prae aliis debeant dici
cardinales,
quinto quarto de aliis virtutibus quae ad
has reducuntur,
sexto quinto quae harum sit principalior.
Deinde quaeritur de causis virtutum de his quae circumstant
virtutes. Et circa hoc quaeruntur sex: primo de materia vel obiectis virtutum,
secundo de actibus, tertio de subiecto,
quarto de causa
efficiente, quinto de medio, sexto utrum virtutes evacuentur.
[92302] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 1
de
distinctione earum
de causa efficiente
de medio
de -one;
et
quae et quot
de comparatione ad invicem
de materia
de
subiectis.
[92311] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) tit. 1
Ad primum sic
proceditur.
[92312] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) tit. 2
Videtur quod
morales virtutes ab intellectualibus non distinguantur.
[92313] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) arg. 1
Morales enim a
consuetudine dicuntur, ut in secundo Ethicorum dicit philosophus. Sed consuetudo
requiritur etiam in intellectualibus virtutibus; quia usus vel consuetudo, ut
dicit Victorinus, facit facilitatem ad agendum, et in memorabilibus etiam multum
consuetudo valet, ut dicit philosophus in libro de memoria. Ergo morales ab
intellectualibus non distinguuntur.
[92314] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) arg. 2
Praeterea. Ad
scientiam moralem nihil pertinet nisi morale. Sed virtutes intellectuales ad
ipsam pertinent. Ergo sunt morales.
[92315] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) arg. 3
Praeterea.
Prudentia a philosopho inter intellectuales virtutes ponitur in VJ Ethicorum.
Hic autem ponitur inter cardinales, quae morales dicuntur. Ergo virtutes morales
ab intellectualibus non distinguuntur.
[92316] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) arg. 4 Praeterea. Sicut opera virtutum a nobis fiunt, ita opera artificialia. Sed ad dirigendum in artificialibus sufficit ars, quae est virtus intellectualis. Ergo ad dirigendum in operibus virtutum sufficit virtus intellectualis, et ita morales ab intellectualibus non distinguuntur.
[92317] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) arg. 5 Praeterea. Virtutis moralis proprium esse videtur, secundum philosophum in secundo Ethicorum, ut sit circa delectationes et tristitias. Sed tristitia delectatio invenitur in omnibus actibus virtutum intellectualium, sicut patet de delectatione quae est in considerando. Ergo virtutes morales ab intellectualibus non ---.
[92318] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) arg. 6
Praeterea. Omnis
virtus moralis consistit in medio. Sed medium determinatur secundum rationem
rectam, ut philosophus dicit in IJ Ethicorum. Ergo, cum ratio rectificetur per
virtutes intellectuales, videtur quod morales ab intellectualibus non
distinguantur.
[92319] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) s. c. 1
Sed contra:
accidentia per se diversificantur ex suis subiectis, cum subiecta in eorum
diffinitionibus ponantur. Sed subiectum moralis virtutis est rationale per
participationem, intellectualis vero rationale per essentiam, ut dicitur in fine
primi Ethicorum. Ergo morales ab intellectualibus distin---tur.
[92320] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) s. c. 2 Praeterea. Quorum generatio est diversa, ipsa quoque differre necesse est, sicut animalia quae generantur ex putrefactione et ex semine. Sed virtutes morales generantur ab assuetudine, intellectuales autem per doctrinam et experientiam. Ergo morales ab intellectualibus differunt.
[92321] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) s. c. 3 Praeterea. Principia operandi ex suis operibus cognoscuntur. Sed virtutes morales operantur per modum naturae, ut dicit Tullius; hoc autem intellectualibus convenire non potest. Ergo morales ab intellectualibus distinguuntur.
[92322] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) co.
Responsio.
Dicendum quod mos dupliciter dicitur. Uno modo secundum quod est idem quod
consuetudo; consuetudo autem importat frequentiam quandam et diuturnitatem circa
ea quae sunt in nobis facere vel non facere, ea enim quae semel facimus, vel
quae frequenter a natura, consueta non dicuntur. Sed quia non est aliquid in
nobis facere vel non facere nisi per voluntatem et appetitum, inde tractum est
nomen moris ad significandum actus voluntatis vel appetitus in quantum
huiusmodi. Et quamvis omnis actus consuetus sit voluntarius et omnis actus
voluntarius possit esse consuetus, tamen consuetudo principaliter importat
diuturnitatem praesupponens illud quod est voluntatis. Sed mos quantum ad
secundam significationem principaliter respicit id quod est voluntatis; unde
aliquis actus, etiam si semel fiat, moralis dicitur secundum ordinem ad
voluntatem. Et quamvis in aliis animalibus non sit voluntas et per consequens
nec mos proprie loquendo, tamen dicuntur mores animalium in quantum eorum actus
sunt similes actibus voluntatis secundum quod ordinant aliqua ad finem aliquem.
Et ideo etiam philosophus dicit quod et sic etiam apud
Graecos hoc nomen ethos dupliciter sumitur; unde secundum quod importat
diuturnitatem dicitur inde febris Ethica, secundum autem quod importat morem
dicitur inde scientia Ethica, quam nos dicimus moralem. Sic ergo loquendo de
more, actus noster ita se habet ad hoc quod sit moralis, sicut se habet ad
voluntatem. Est enim aliquis actus voluntatis sicut a voluntate elicitus, sicut
omnia quae ad affectum pertinent, et aliquis sicut a voluntate elicitus, sicut actus intellectus et
exteriores actus qui per voluntatem imperantur. Et sic actus qui sunt eliciti a
voluntate sunt morales in eo quod tales actus, sicut velle, eligere et
huiusmodi, actus autem imperati a voluntate non sunt morales in eo quod tales
actus, sed in eo quod a voluntate imperati, sicut curre--- in quantum huiusmodi non est actus
moralis, et similiter intelligere, nisi in quantum imperati sunt a voluntate, ut
dictum est. Ad hos ergo actus morales habitus mentis trip-
quatuor modis se potest habere. Aliquis enim habitus elicit actum voluntatis et
habet eum pro materia, sicut temperantia, cuius actus est velle
moderate se habere circa concupiscentias appetere moderatas
concupiscentias, et ---alis virtus propriissime dicitur
moralis. Aliquis vero habitus neque elicit actum voluntatis neque eum pro
materia, sicut scientia, quae elicit actum intellectus et habet materiam res
necessarias, et iste habitus nullo modo potest dici virtus moralis sed
intellectualis tantum. Aliquis vero habitus habet actus voluntarios pro materia
sed non elicit eos, sicut prudentia, quae est directiva eorum quae ad affectum
pertinent sed ipsa elicit actum rationis;
unde prudentia
est media inter intellectuales et morales, quia quantum ad materiam convenit cum
moralibus, quantum ad actum et subiectum cum intellectualibus. Et propter hoc
etiam philosophus dicit in VJ Ethicorum quod prudentia est recta ratio
agibilium; agibilia enim proprie dicuntur actus voluntatis, unde ea quae non
habent voluntatem non dicuntur agere sed agi.
Aliquis vero
habitus elicit vel praesupponit actum voluntatis sed non
habet eos pro materia principaliter sed Deum, sicut fides
et spes, et fides quodammodo, secundum quod actus eius praesupponit per
se loquendo actum voluntatis, quia nullus credit nisi volens. Sed quia
distinctio habituum est penes materiam vel obiecta ex quibus specificantur
actus, ideo communiter dicuntur morales omnes illae quae habent pro materia
actus morales, sive eliciant actum voluntatis sive non. Unde
IIIJ
[92323] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod virtutes morales non dicuntur proprie a consuetudine sed a more
quantum ad secundam significationem. Sed tamen, ut ibidem dicit philosophus,
parum differt hoc a consuetudine. Et ideo alia translatio antiqua posuit
consuetudinales loco moralium. Ad secundum dicendum. Sed
etiam consuetudo non competit virtutibus intellectualibus nisi secundum quod
eorum actus sunt in nobis, quod maxime pertinet ad voluntatem.
[92324] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) ad 2
Ad secundum
dicendum quod virtutes intellectuales non pertinent ad scientiam moralem nisi
secundum quod eorum actus imperantur a voluntate, sicut etiam militaris et alia
exteriora exercitia continentur sub civili.
[92325] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) ad 3
Ad tertium
dicendum quod prudentia potest et intellectualis et moralis dici, ut dictum
est.
[92326] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) ad 4 Ad quartum dicendum quod opera virtutum habent actus voluntarios pro materia proxima, non autem ars; sed habet pro materia vel actus exteriores, sicut praedicandi illae artes quae opera in quibus operationes sunt operat- fines, sicut in arte cantandi, vel etiam res exteriores, sicut illae artes in quibus sunt fines operata, ut aedificatoria; et ideo ars nullo modo ponitur virtus moralis, sicut prudentia ponitur. Ad quartum dicendum quod virtutes morales habent delectationes sicut materiam, intellectuales autem non, sed sicut consequentes ex earum actibus. Ad quintum dicendum Et quia materia virtutum moralium propria sunt actus aff- ea quae ad affectum pertinent, act- exteriora autem non nisi secundum quae sunt intrinseca ipsi operanti, exteriora autem non nisi secundum quod ab affectu operantur, ideo bonum in actibus virtutum non consideratur solum in quid fiat, sed in qualiter se habeat faciens ad faciendum. Unde oportet non solum haberi virtutem per quam sciatur quid faciendum agendum est sed etiam virtutem exequentem, et ideo prudentiae dirigenti respondent aliae morales exequentes. Sed artis operatio est circa exteriora, et sic bonum in actu artis consideratur in quid fiat, non quomodo se habeat faciens ad id quod facit, ut dicit philosophus in IIJ IJ Ethicorum. Et ideo praeter artem dirigentem in illis actibus non oportet habere aliquas virtutes exequentes.
[92327] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 1 (=4 qc. 2) ad 5 Ad quartum dicendum quod virtutes intellectuales habent delectationem consequentem actum, non autem ut materiam sicut morales virtutes.
[92328] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 1 (=4 qc. 2) ad 6
Ad sextum
dicendum quod quamvis virtus intellectualis ponat medium dirigendo et
ostendendo, tamen oportet quod sint virtutes aliae quae exequantur et inclinent
in illud medium, ut dictum est.
[92329] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 tit.
Ad secundum sic
proceditur.
[92330] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 tit. 1
Videtur quod
istae quatuor virtutes quae hic ponuntur non sint distinctae ab invicem, sed
sint una virtus.
[92331] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 1
Augustinus enim
dicit in libro de moribus Ecclesiae: nihil virtutem esse affirmaverim nisi
summum amorem Dei. Sed amor Dei, qui est caritas, est una virtus. Ergo omnes
istae virtutes sunt tantum una virtus.
[92332] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 2
Praeterea. Ad
temperantiam pertinet modum imponere, ad iustitiam autem rectitudinem servare,
ad fortitudinem non diff- deficere in difficultatibus, ad
prudentiam sapienter eligere. Sed haec quatuor oportet quod concurrant ad
quemlibet actum virtutis. Ergo quilibet actus virtutis procedit a quatuor
virtutibus cardinalibus, et ita videtur quod sint una tantum virtus, quia
potentiae distinguuntur per actus.
[92333] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 3
Praeterea.
Quaecumque conveniunt in aliquo uno principali formali sunt idem secundum
speciem. Sed formaliter ratio virtutis completur ex ratione, quia philosophus
dicit in VJ Eth. quod cum accipiant virtutes naturales intellectum, fiunt
complete virtutes. Ergo nec distinguuntur a prudentia, quae rationem perficit,
nec ab invicem.
[92334] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 4 Praeterea. Sicut supra dictum est, virtutes morales habent pro materia ea quae ad voluntatem et affectum pertinent. Sed haec non differunt ex parte voluntatis, sed ex parte rerum exteriorum ad quas anima afficitur. Ergo, cum illae accidentaliter se habeant ad genus moris, videtur quod penes haec non possint esse diversae virtutes.
[92335] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 arg. 5
Praeterea.
Quaelibet harum virtutum videtur idem esse quod virtus in communi, quia
prudentia in diffinitione virtutis accipitur, ut patet in secundo Eth.: est enim
virtus habitus electivus in medietate consistens ut sapiens determinabit;
sapiens autem agibilium est prudens.
Similiter etiam
iustitia est idem quod virtus omnis substantia, ut dicit philosophus in IIJ V Eth. Tullius etiam dicit in primo Rhet. de officiis quod temperantiae convenit proprie ratio
honesti; honestum autem in omnibus virtutibus genus forti- virtutis est. Sap. etiam VIIJ per virtutem intelligitur
fortitudo. Ergo videtur quod hae virtutes non differant secundum substantiam sed
solum ratione.
[92336] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 s. c. 1 Sed contra. Quia distinctio est causa numeri. Sed omnes dicunt esse has virtutes quatuor. Ergo oportet quod sint distinctae ab invicem.
[92337] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 s.
c. 2
Praeterea.
Accidentia quae sunt in diversis subiectis oportet esse diversa. Sed hae
virtutes in diversis subiectis sunt, quia fortitudo in concupiscibili irascibili, temperantia in concupiscibili,
prudentia in rationali. Ergo sunt diversae virtutes.
[92338] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 s.
c. 3
Praeterea.
Habitus diversificantur per actus et actus per obiecta. Sed --- diversa obiecta habent et
diversos actus, sicut patet in littera. Ergo sunt diversae virtutes.
[92339] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 co.
Responsio.
Dicendum quod, cum unumquodque quod est ad finem determinetur secundum
exigentiam finis, potentiae et habitus, quiae ordinantur ad
actus sicut ad ultimam suam perfectionem, oportet quod secundum actus diversos
distinguantur, sicut etiam materiae potentiae distinguuntur per relationes ad
diversas formas. Non autem quaelibet diversitas actuum facit differentiam
potentiarum et habituum, sed illa tantum quae est ex diversitate obiectorum, a
quibus actus specificiantur, sicut motus a terminis.
Non autem quaelibet differentia terminorum facit diversam speciem motus, sed
solum illa quae attenditur secundum illam rationem secundum quam est terminus
motus. Unde quod descensus terminetur ad aquam vel ad terram, non facit diversam
speciem motus localis, quia motus localis non erat ad terram vel ad aquam in
quantum huiusmodi, sed in quantum deorsum sunt; sed generationes sunt diversae
secundum speciem quae ad aquam vel ad terram terminantur, ratione praedicta.
Unde et obiecta non diversificant actus secundum speciem nisi sit diversitas
secundum illam rationem secundum quam terminatur ad ea actus; videre enim album
et nigrum non sunt diversi actus secundum speciem, quia visio est utriusque
secundum quod colorata. Unde quanto aliqui habitus vel aliquae potentiae sunt
immaterialiores, tanto minus multiplicantur, quia attendunt universaliorem
rationem obiecti, sicut patet de imaginatione et sensibus. Potentia autem Actus autem diversimode comparatur ad potentiam et
habitum. Quia potentia est principium actus absolute, habitus autem est
principium actus secundum quod prompte egreditur a potentia, quia habitus est
quo quis agit cum voluerit; quae quidem facilitas vel promptitudo est ex hoc
quod ea quibus pervenitur ad illum actum sunt quasi cognata
connaturalia facta illi potentiae. Et ideo diversitas obiecti secundum illam
rationem qua est terminus actus simpliciter, diversificat actum prout egred- proportionatur potentiae, et per consequens ipsas
potentias; sed diversitas obiecti secundum illam rationem qua comparatur ad
principia agendi quibus faciliter operatio in ipsum terminatur, diversificat
actum secundum quod proportionatur habitui, et per consequens diversificat
habitum. Unde materiae scientiarum diversificantur secundum quod sunt
terminabiles per diversa media et per diversa principia; unde mathematica est
alia scientia quam naturalis, quia naturalis scientia ex his quae apparent in
sensu demonstrat, et praecipue per effectus, mathematica autem ab- non. Sicut autem media sunt principia in speculativis, ex
quibus in conclusiones procedimus, ita fines sunt principia in operativis, ex
quorum voluntate procedimus in ea quae sunt ad finem. Unde habitus
sp- operativi distinguuntur
materiae vel obiecta habituum operativorum sunt diversa secundum diversam
comparationem ad finem finem autem dico non remotum sed
proximum. Et quia prima diversitas quae ex ratione finis provenit est
bonum et malum, ideo secundum hanc quasi primam differentiam virtutes a vitiis
distinguuntur; bonum autem circa quod est virtus humana est bonum rationi
competens, secundum quam homo est homo.
Quia autem ratio
collativa est et ad multa circumspicit, sicut ad finem et ad simul conversantes
et ad ipsum operantem et ad huiusmodi, ideo hoc bonum multa complectitur:
requirit verum rectum verum iudicium ex parte rationis ordinantis, rectitudinem ex
commensuratione ad finem vel aliquid quod est extra, modum ex collimitatione
circumstantiarum, ex qua quaedam pulcritudo resultat sicut ex proportione
membrorum decor corporis; ex parte vero ipsius operantis requirit firmitatem
propter difficultatem quae consistit in prosecutione huius boni. Ista autem
diversimode inveniuntur in diversis materiis, et ideo ratio boni quod est
obiectum virtutis diversimode invenitur in diversis materiis, et propter hoc
oportet esse diversas virtutes circa illas diversas materias, in quibus non
potest eadem ratione aliquid praedictorum inveniri. Contingit autem quod in
aliqua materia attenditur bonum principaliter secundum unum istorum quod etiam
principalius in illa materia invenitur quam in aliis, et secundum aliud
potissime attenditur bonum in alia materia; sicut in delectationibus tactus
praecipue attenditur bonum ut modus servetur, propter hoc quod inclinatio ad eas
est naturalis, et ideo virtus quae est circa illas delectationes a modo nomen
accepit et dicitur temperantia. Et quamvis sit specialis virtus secundum quod
habet specialem materiam, tamen quia omnia quae sunt in aliquo genere reducuntur
quodam modo ad illud quod est potissimum in illo genere, ideo omnis moderatio
etiam in quacumque materia attribuitur temperantiae et similiter pulcritudo et
honestum et quicquid est huiusmodi. In timoribus autem et audaciis, quae sunt
circa pericula mortis, praecipue hoc rationem boni facit ut homo persistat, quia
naturaliter homo fugit huiusmodi; et ideo virtus quae circa praedicta est a
persistendo nomen accepit et fortitudo dicitur, et ad ipsam reducitur omnis
sustinentia cuiuscumque difficilis, quod de se natum est inducere ad fugam,
quamvis haec sit in qualibet virtute. Similiter in operationibus quibus homo
unus alteri communicat, praecipue ratio boni consistit in rectitudine et
aequalitate; et ideo virtus quae circa hanc materiam est a rectitudine et
aequalitate nomen habet, scilicet iustitia, quae in Graeco a regula dicitur, et
ad ipsam etiam reducitur quicquid rectitudinis et aequalitatis in aliis
virtutibus invenitur.
De prudentia
vero aliter est, quia eius actus ad ipsam pertinet
rectea ratiocinari de omnibus moralibus; unde quicquid
cognitionis ad ipsam pertinet proprie omnis directio activa vel etiam modificatio virtuti- in
moribus active; sed passiva etiam participata etiam
rectitudo et moderatio ab ipsa in aliis virtutibus reducitur ad ipsam sicut ad
causam.
Secundum hoc
ergo sciendum est quod de praedictis virtutibus contingit loqui attribuitur aliquid
dupliciter: uno modo quod est proprium secundum speciem illius virtutis, et alio
modo secundum quod quaelibet dictarum virtutum vendicat sibi illud quod est
virtutis communiter, non quasi sibi proprium sed sicut quod praecipue in ipsa
invenitur; et hoc non tollit quin sint speciales virtutes et ad invicem
distinctae.
[92340] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod, sicut supra dictum est, duplex est amor: unus naturalis, et hic
invenitur in omnibus viribus; unde talis amor non appropriatur uni virtuti sed
est communis omnibus secundum quod quaelibet tendit in suum obiectum et finem.
Et si de hoc amore loquitur Augustinus, patet quod non probatur quod sit tantum
una virtus. Alius amor est gratuitus, qui ad virtutem caritatis pertinet; et hic
quidem amor invenitur in omnibus virtutibus, non quasi idem per essentiam eis,
sed in quantum participatur in omnibus virtutibus aliquid eius secundum quod
sunt imperatae a caritate quae est radix earum.
[92341] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 ad 2
Ad secundum
dicendum quod illa non pertinent ad virtutes singulas quasi propria eis, sed
sicut principaliter in eis inventa.
[92342] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 ad 3
Ad tertium
dicendum quod quamvis illud quod est rationis participatum in aliis virtutibus
sit completivum earum quantum ad rationem virtutis humanae in genere, tamen
variatur secundum diversam materiam in qua ponitur ex qua
speciem propriam recipit unaquaeque virtus. Ad quartum
dicendum --- ab invicem et a
prudentia, sicut quod habet materiam determinatam ab eo quod non determinat sibi
materiam.
[92343] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 ad 4 Ad quartum dicendum quod quando forma recipitur in diversis materiis secundum eandem rationem ab aliquo agente, tunc materia non diversificat speciem sicut nec rationem formae. Quando autem aliquid formale recipitur in diversis materiis et non secundum eandem rationem, tunc diversificatur species, non propter diversitatem materiae per se loquendo, sed propter diversam rationem formae quam diversitas materiae causat, sicut diaphanum diversimode proportionatum recipiens lucem facit diversas species coloris et ab invicem et a luce. Ita etiam ea quae sunt rationis in diversis materiis moralibus non uno modo aptantur, et ideo oportet quod diversae virtutes sunt circa diversas materias et ab invicem distinctae et a prudentia, a qua aliae virtutes id quod est rationis participant.
[92344] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 1 a. 2 ad 5
Ad quintum
dicendum quod ea quae sunt communia omnibus virtutibus diversimode ad singulas
praedictarum virtutum reducuntur. Quia ad prudentiam ea quae rationis sunt
reducuntur sicut ad causam; unde ipsa secundum quod est specialis virtus potest
poni in communi diffinitione moralium virtutum quasi universalis causa. Sed ad
temperantiam et fortitudinem reducitur illud quod invenitur per se communiter in
omnibus virtutibus non sicut ad causam sed sicut minus ad maius et perfectius;
unde fortitudo et temperantia neque sunt generales per essentiam neque per modum
causae.
Sed ad iustitiam
reducitur eodem modo aliquid quod est essentialiter in omnibus virtutibus, sicut
rectitudo respectu finis, et aequalitas proportionis respectu unius virium
animae ad aliam, et praeter hoc reducitur ad ipsam eodem modo illud quod
accidentaliter invenitur in omnibus virtutibus, sicut aequalitas ad alium
hominem; quod iustitia essentialiter habet in quantum est sicut circa propriam
materiam circa illa quorum usus non est nisi in communicatione ad alterum. Et
quia illud quod accidit virtuti per nomen virtutis non significatur, sed ea
tantum quae essentialiter in virtute inveniuntur, ideo oportet quod virtus
communis assumat sibi nomen iustitiae, secundum quod assumit ordinat actum suum ad alterum; et sic iustitia est idem
quod omnis virtus differens ratione, ut dicit philosophus in V Eth., sed haec
aequivoce dicitur ab illa quae est specialis virtus, una de quatuor.
Unde patet quod
prudentia est universalis generalis per modum causae et
secundum quod est specialis virtus;
iustitia vero
est generalis per essentiam sed non secundum quod est generalis specialis virtus;
temperantia
autem et fortitudo neutro modo, ut dictum est.
[92345] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) tit. 1
Ad quartum sic
proceditur.
[92346] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) tit. 2
Videtur quod
habitus speculativi non possint dici virtutes,
[92347] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) arg. 1
quia, ut dicitur
in secundo Ethicorum virtus est habitus voluntarius et circa delectationes et
tristitias. Hoc autem non competit habitibus speculativis. Ergo non sunt
virtutes.
[92348] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) arg. 2
Praeterea.
Philosophus in quarto topicorum dividit scientiam contra virtutem, quasi diversa
genera non subalternata. Sed talium unum non praedicatur de alio. Ergo scientia
et alii habitus speculativi non sunt virtutes.
[92349] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) arg. 3
Praeterea. Sicut
dicit philosophus in secundo metaphysicae speculationis finis est veritas. Sed
virtus dicitur per ordinem ad bonum, quia bonum facit habentem et
cetera et opus eius bonum reddit. Ergo habitus speculativi non sunt
virtutes.
[92350] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) arg. 4
Praeterea.
Virtus dicitur in ordine ad operationem. Sed habitus speculativi non incli- ordinantur ad operandum, sed tantum ad cognitionem. Ergo
non sunt virtutes.
[92351] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 4 (qc. 1) arg. 5 Praeterea. Ignorantia non diminuit meritum, immo magis in aliquibus excusat peccatum. Sed omne oppositum virtuti tollit vel diminuit meritum. Ergo ignoran- habitus intellectivi, quibus opponitur ignorantia, non sunt virtutes.
[92352] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) s. c. 1
Sed contra est
quod philosophus praeter virtutes morales ponit quasdam intellectuales, sub
quibus ordinat sapientiam, scientiam et intellectum, quae sunt habitus
speculativi ergo habit- ut patet in primo et VJ Ethicorum.
Ergo habitus speculativi sunt virtutes.
[92353] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) s. c. 2
Praeterea.
Contemplatio est nobilior actione. Si ergo habitus regentes in vita activa
dicuntur virtutes, multo amplius habitus regentes in vita contemplativa.
[92354] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) co.
Responsio.
Dicendum quod sicut ex praedictis patet, virtus proprie dicitur habitus
perficiens potentiam ad actum bonum. Contingit autem actum aliquem esse dici bonum dupliciter. Uno modo quasi
formaliter. Cum autem actus speciem recipiat ex ratione obiecti, ille actus
formaliter erit bonus, cuius obiectum est bonum secundum rationem boni. Et quia
bonum in ratione boni est obiectum voluntatis, ideo per hunc modum non dicetur
actus bonus nisi actus voluntatis, sive sit elicitus a voluntate, sicut hoc
ipsum velle, sive sit imperatus a voluntate, quia actus imperatus a voluntate
participat modum voluntatis sicut actio instrumenti participat modum principalis
agentis. Sed cum omnes actus animae praeter actus nutritivae imperentur a
voluntate, non eodem modo actus imperati participant ex voluntate bonitatem vel
malitiam. Quidam enim actus imperati recipiunt ex voluntate bonitatem per accidens et non per se in generali et non quantum ad speciem
actus, sicut intelligere; si enim aliquis voluntate bona intel- consideret aliquod intelligibile, illa consideratio erit
bona in quantum est volita, et potest esse meritoria, non tamen oportebit quod
sit bona consideratio, quia non bene intelligit. Quidam vero actus imperati
recipiunt ex voluntate bonitatem in s- etiam quantum ad
speciem actus, sicut patet in actibus irascibilis et concupiscibilis; et hoc
contingit quia irascibilis et concupiscibilis pertinent ad idem genus animae,
scilicet ad partem appetitivam, et sunt naturaliter ordinatae sub voluntate
rationis. Intellectus autem ad aliud genus animae pertinet et est naturaliter
prior voluntate. Et sic dicentur virtutes tantum illi habitus qui ordinant ad
actus voluntarios qui habent bonitatem secundum suam speciem ex bonitate
voluntatis, et hoc modo habitus speculativi non sunt virtutes, nec etiam omnes
habitus intellectivi quae sunt in intellectu practico. Sed
prudentia dicetur isto modo virtus, in quantum est ordinativa appetitus, ponens
ipsum in medio, et in quantum electio, quae ad ipsam pertinet, est permixta
appetitui. Ars autem mechanica, quamvis sit in intellectu practico, non erit
virtus per modum istum, quia non est ordinativa appetitus sed exterioris rei,
artificiati scilicet. Et sic quasi communiter sumuntur virtutes. Alio modo.
dicitur actus bonus quasi. materialiter, quia est congruus potentiae operantis;
sicut bonus actus ignis est ferri sursum, quia terminus huius motus est aliquid
quod est bonum igni, scilicet esse sursum, non tamen sub ratione boni. Et
similiter bonus actus intellectus speculativi est ut intelligat veritatem, quia
hoc ipsum quod est verum est bonum intellectus, quamvis intellectus non tendat
in illud secundum rationem boni sed secundum rationem veri. Et hoc modo habitus
speculativi possunt dici virtutes, quia per ipsos intellectus perficitur ad
actum bonum in genere illo, qui est dicere verum, ut patet per philosophum in VJ
Ethicorum.
[92355] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod illa verba intelliguntur de virtute morali de qua philosophus ibi
agit, quae dicitur virtus etiam secundum primum modum.
[92356] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) ad 2
Ad secundum
dicendum quod philosophus accipit ibi virtutem secundum quod communiter
accipitur, quantum ad primum modum.
[92357] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) ad 3
Ad tertium
dicendum quod ipsa veritas est quoddam bonum intellectus, quamvis non sit
obiectum intellectus in quantum est verum sed in quantum
bonum sed in quantum est verum.
[92358] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 4 (qc. 1) ad 4
Ad quartum
dicendum quod etiam ipsum cogn- intelligere est quidam
actus ad quem ordinat habitus speculativus. Tamen, si volumus vim facere in
verbo, sciendum quod homo dicitur operari, agere et facere. Facere autem dicitur
secundum quod aliquid extra se operatur, sicut sunt artificiata; et ideo dicit
philosophus in VJ Ethicorum quod ars est recta ratio factibilium. Agere autem
dicitur secundum hoc quod est dominus sui actus; unde philosophus dicit in VJ
Ethicorum quod bruta non participant aliquem actum, et Damascenus dicit quod non
agunt sed aguntur. Et quia homo est dominus suorum actuum per voluntatem, ideo
secundum hunc modum dicitur proprie actus operationes dependentes a voluntate,
ut dictum est; et propter hoc dicit philosophus in VJ Ethicorum quod prudentia
est recta ratio agibilium. Operatio autem dicitur communiter in omnibus, et
magis proprie quanto magis est separata a motu; et secundum hoc operatio magis
proprie dicetur in speculativis.
[92359] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 4 (qc. 1) ad 5 Ad quintum dicendum quod meritum consistit penes voluntatem, et similiter demeritum. Unde obiectio illa procedit de virtute secundum primum modum.
[92361a] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 5 (=4 qc.3) arg. 5 (=3)
Praeterea,
eiusdem scientiae est cognoscere principia et quae ex principiis consequuntur,
sed finis est principium in operabilibus, ut dicit philosophus in 7 Ethic., et 2
Physic. Ergo virtutes theologicae quae habent finem pro objecto, non debent
distingui a cardinalibus, quae dirigunt nos in his quae sunt ad finem.
[92360] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1 a. 5 (=4 qc.3) ad 1 Ad primum dicendum quod isti habitus habent Deum pro obiecto secundum quod in se ipso consideratur; et quamvis naturaliter non hic per creaturas cognoscatur, tamen in patria per gratiam divinam ipsum in essentia sua videbimus, non mediante aliqua creatura, et immediate ipso fruemur. Et huius fruitionis quaedam praelibatio sunt virtutes theologicae, sicut inclinatio ad finem est quaedam inchoatio finis.
[92361] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 (=23) q. 1
a. 5 (=4 qc.3) ad 5 (=3)
Ad quintum
dicendum quod principia cognoscuntur per alium habitum quam conclusiones,
scilicet per intellectum, quia, ut supra dictum est, dist. 14, intellectus
creatus non potest aliquid cognoscere sine habitu; tamen ille habitus est
naturalis, quia cognitio cuius est principium est naturae nostrae proportionata.
Sed in affectu non procedit aliquis habitus naturalis finis, quia voluntas habet
potentiam praecedentem, scilicet intellectum, per quem determinatur ad finem
illum sed improp-.
[92362] Priora Super Sent., lib. 3 d. 33 q. 2 a. 1
qc. 4 ad 1
Ad primum ergo
dicendum quod ira non potest esse principalis passio irascibilis
nec quod in irascibili sunt tria genera passionum,
sicut supra dictum est. Primum est respectu boni ardui, scilicet spes et
desperatio; secundum respectu mali difficilis, scilicet audacia et timor;
tertium est ex malo illato procedens scilicet ira in
aliquod arduum, sicut est vindicta vel victoria, scilicet
ira. Et ab hac passione denominatur potentia; tum quia haec passio est composita
et complectitur quodam modo alias duas
passiones passionum genera; tum quia
in hoc terminatur est ultima passionum irascibilis, ab
ultimo autem et completo fit denominatio. Sed in primo genere
passionum potest inveniri principalis passio, scilicet spes, quia in bonum
potest esse Non tamen ira potest esse principalis passio, quia
consequitur ex aliis passionibus, ut dictum est, nec potest esse materia
principalis virtutis, quia est
[92363] Priora Super Sent., lib. 3 d. 34 q. 2 a. 1
qc. 1 ad 2
Ad secundum
dicendum quod timoris secundum quod est passio semper obiectum est malum, et de
hoc philosophus loquebatur; sed timoris spiritualis quandoque non est obiectum
malum sed bonum excellens, a quo homo per quandam reverentiam resilit in se
ipsum. Et ideo Damascenus, qui intendebat de timore in genere, non posuit malum
in diffinitione eius.
[92364] Priora Super Sent., lib. 3 d. 34 q. 2 a. 2
qc. 2 ad 2
sicut in mundano naturali timore