[92365] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 1 ad 2
Ad secundum
dicendum, quod illud quod est perfectum in se, non unitur alteri ad acquirendum
aliquam perfectionem, sed ad communicandum: et sic Deus homini uniri voluit non
propter se, quia non habet quo crescat eius perfectio, set propter hominem cui
subveniendum erat. Ad tertium sic enim
sicut etiam Deus est in omnibus per essentiam, praesentiam et potentiam, suam
bonitatem in omnibus diffundendo; ex quo tamen nichil sibi accrescit.
[92366] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 2 arg. 5
Praeterea, nulla crudelitas Deo est attribuenda, quia summe est
misericors. Sed exigere ab aliquo plus quam potest, est crudele. Ergo Deus non
exigit satisfactionem ab homine quam homo non potest implere; et ita homo per se
potest satisfacere: et sic non fuit necessarium quod Deus
incarnaretur.
[92367] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 2 ad 4
Ad
quartum dicendum, quod quamvis Deus sit summe misericors, sua tamen misericordia
nullo modo justitiae suae obviat. Misericordia enim quae justitiam tollit, magis
stultitia quam virtus dici debet; et ita Deum non decet: propter quod Deus
misericordiam infinitam sic manifestare voluit, ut in nullo ejus justitiae
derogaretur; quod factum est, dum pro nobis homo factus est, ut pro nobis
satisfaceret: in quo etiam ejus abundantior misericordia ostensa est ad nos,
quam si peccatum sine satisfactione dimisisset, inquantum naturam nostram magis
exaltavit, et pro nobis mortem pertulit. Nec tamen est simile de homine et de
Deo, propter duo. Primo, quia ipse Deus est judex omnium, ad quem pertinet
justitiae ordinem servare, non autem homo quilibet; unde et judex non debet
proprio arbitrio peccata dimittere impunita. Secundo, quia cum Deus sit ipsa
bonitas, ex hoc ipso est aliquod malum quod contra ipsum est; et ideo cum poena
non debeatur actui nisi quia malus est; decet ut ipse se vindicet puniendo
peccatum quod contra ipsum commissum est. Secus autem est de homine; unde homo
non debet punire quasi se vindicans, sed quasi Deum vindicans, si hoc ex officio
habet. Unde dicitur Deut. 32, 35, secundum aliam litteram: mihi vindictam, et
ego retribuam.
[92368] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 2 ad 6
Ad sextum
dicendum, quod quantitas originalis et actualis mortalis peccati potest
dupliciter attendi: vel quantum ad principium, vel quantum ad bonum quod per
utrumque privatur. Principium autem actualis peccati voluntas propria est;
principium autem originalis in isto, est origo ejus vitiata; unde originale
quodammodo est necessarium; sed actuale est omnino voluntarium: unde plus habet
de ratione culpae et vituperabilis. Bonum autem quod per actuale peccatum
corrumpitur, est bonum hujus personae, cui praeponderat bonum totius naturae,
quod per originale corrumpitur; quia bonum gentis est divinius quam bonum unius
hominis, ut dicitur 1 Ethic. Unde et originale pejus erit quam actuale, ut sic
possit dici, quod actuale est major culpa, et originale majus malum. Actio autem
satisfacientis, ut prius dictum est, proportionatur quantitati culpae ex parte
boni quod per culpam corrumpitur: et cum omnis actio sit personae, quia actus
singularium sunt, ideo ad satisfactionem pro actuali sufficit actus cujuscumque
hominis cum gratia divina; non autem ad satisfaciendum pro originali peccato,
nisi actio illius hominis plus valeret quam totum bonum humanae naturae: et hoc
non posset esse, si esset purus homo; et ideo oportuit esse Deum et hominem qui
pro originali satisfaceret. Vel dicendum secundum quosdam, quod
etiam pro actuali peccato non sufficit purus homo satisfacere, nisi
praesupposita satisfactione Christi, ex cujus passione etiam antiquorum patrum
satisfactio efficax fuit, qui in fide ejus salvabantur.
[92369] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 3 co.
Respondeo
dicendum, quod hujus quaestionis veritatem solus ille scire potest qui natus et
oblatus est, quia voluit. Ea enim quae ex sola Dei voluntate dependent, nobis
ignota sunt, nisi inquantum nobis innotescunt per auctoritates sanctorum, quibus
Deus suam voluntatem revelavit: et quia in canone Scripturae et dictis sanctorum
expositorum, haec sola assignatur causa incarnationis, redemptio scilicet
hominis a servitute peccati, probabilius videtur, sine assertione tamen,
dicendum, quod si homo non pecasset, filius Dei homo factus non fuisset.
[92370] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 1 a. 3 ad
s. c.
Ad
ea vero quae in contrarium objiciuntur, potest responderi secundum aliam
opinionem, quod auctoritates illae loquuntur de adventu in carnem passibilem ad
redimendum (redemptio enim non fuisset, nisi servitus peccati praecessisset) et
non de adventu in carnem simpliciter.
[92371] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 2 a. 2 arg. 5
Item, per incarnationis mysterium facta est reconciliatio humani
generis Item, eorum que magis vicina sunt, decentior est coniunctio. Set
spiritus sanctus est persona magis nobis vicina, ut dicit Augustinus. Ergo
spiritum sanctum magis decebat incarnari quam filium.
[92372] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 2 a. 4 arg. 6
Praeterea, si tres personae unam naturam humanam assumerent, aut essent
unus homo, aut plures. Sed non plures, quia non haberent nisi unam animam et
unum corpus. Ergo esset unus homo, et posset demonstrari: iste homo est pater et
filius et spiritus sanctus. Sed ille homo non potest supponere nisi personam
patris vel filii vel spiritus sancti. Ergo persona patris esset pater et filius
et spiritus sanctus, vel persona filii, vel persona spiritus sancti; quod est
impossibile. Ergo impossibile est talem assumptionem esse.
[92373] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 2 a. 4 co.
Responsio.
Dicendum quod circa hoc sunt due opiniones. Quidam enim dicunt, quod plures
persone divine possent unum hominem assumere, non quidem unum qui esset persona
una, set unitate unius nature singularis. Quidam vero e contrario dicunt, quod
hoc fieri non posset, ad minus servato hoc modo unionis qualis est in
incarnatione filii, ut communicatio ydiomatum utrinque fieret. Et huic opinioni
suffragari videtur Anselmus in libro cur Deus homo. Set quia potentie
absolute de qua loquimur nichil subtrahendum videtur quod vel manifeste in
defectum Dei non vergat, ut passio et mutatio, nisi etiam contradictionem
implicet, ideo sine assertione videtur magis catholice dicendum quod tres
persone eandem numero naturam humanam assumere possent, ita tamen quod in una et
eadem natura creata tres persone divine subsisterent, sicut subsistunt in una
natura divina. Constat enim quod per hoc nulla passio in Deo ponitur, nec etiam
in hoc aliqua contradictio implicatur: pluralitas enim personarum unitati nature
non repugnat.
[92374] Priora Super Sent., lib. 3 d. 1 q. 2 a. 4 ad 2
Ad secundum
dicendum, quod assumptio illa terminaretur ad aliquid unum in persona, non ita
quod uni tantum persone uniretur, set quia a qualibet trium personarum
assumeretur in unitatem persone, ut non esset i alia persona hominis assumpti et patris, et alia
hominis et filii a tribus a tribus
personis patris et filii et spiritus sancti quasi
homo per se inquantum homo sit persona esset tamen
alia persona patris, alia filii, alia spiritus sancti humanitatem eamdem
assumentium.